- SPARTAE seu SPARTI
- SPARTAE, seu SPARTIGraece ςπαρτοὶ, h. e. Sati, peculiari appellatione dicti sunt Dentigenae illi, qui e serpentis dentibus a Cadmo disseminatis orti credebantur. Aeschylus VII. Theb.Σωαρτῶν δ᾿ ἀπ᾿ ἀνδρῶν, ὧν Ἄρης ἐφείσατοῬίζωμ᾿ ἀνεῖται. κάρτα δ᾿ ἔςτ᾿ ἐγχώριοςΜενάλιππος.Postea,Καὶ πέμπεται δ᾿ οὐ κόμωον εν χεροῖν ἔχωνΜεγαρἐυς, Κρέοντος ςπέρμα, τȏυ ςπαρτῶν γεν´ους.Ubi Menalippus, Megareus, Creon Thebani, spartorum e genere fuisse dicuntur. Sata ferrea vocat Papinius Theb. l. 3. v. 181. quod hi Sparti e draconis dentibus armati exilierunt. Gentem Martiam, idem l. 4. v. 556. quod draconis illius pater Mars esset habitus, uti docet Apollodorus l. 3. Meminitque Spartorum etiam Lactantius l. 3. c. 4. ut recte quidem ibi ediderunt Florentiae Iuntae Ann. 1513. Petitus quidam Lutetiae eôdem annô, et bienniô post Aldus. Vide Casp. Barthium ad Statium d. l. Alii sunt Sparti, in Inscr. primae Epistolae S. Ioannis, in Codice Bibliorum MS. versionis S. Hieronymi, qui asservatur in Bibliotheca Genevensi, quae sie habet: Incipit epistola ad Spartos. Ubi per errorem spartos, pro Sparsos irrepsisse, quemadmodum Petrus priorem suam inscribit Electis advenis dispersionis; vel Parthos scribendum, ex augustino Quaest. Euangelic. l. 2. Quaest. 39. nonnulli iudicant. Vide Car. patinum Relat. Histor. 4. sub fin. Spartos tamen retineri posse, ex praedictis, liquet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.